Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eos omnes Venusini per familias accipiendos curandosque cum divisissent, in equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt,

ceteraque publice ac privatim hospitaliter certatumque, ne a muliere Canusina populus officiis vinceretur.

sed gravius onus Busae faciebat. et iam ad decem milia hominum erant; Appiusque et Scipio,

postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae essent, sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an iuberet Canusi.

Varro ipse Canusium copias traduxit. et iam aliqua species consularis exercitus erat, moenibusque se certe, etsi non armis, ab hoste videbantur defensuri.

Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed occidione occisum cum ducibus

115
exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat.

numquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra Romana fuit. itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare, quae edissertando minora vero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso,