The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

spoliis ad multum diei lectis Hannibal minora ducit castra oppugnanda et omnium bracchio obiecto flumine eos excludit.

ceterum abi omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta.

pacti, ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, e ut eo pretio persoluto cum singulis abirent

113
in castra hostis acceperunt, traditique in custodiam sunt, seorsum cives sociique.

dum ibi teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.

praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti — quod in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur — omnis cetera praeda diripienda data est.

tum sepeliendi causa conferri unum corpora suorum iussit. ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.

eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.