Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei

112
quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus,

Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus “ ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto” inquit “victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.” Hannibali nimis laeta res est visa maiorque,

quam ut statim capere animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse.

tum Maharbal: “non nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.” mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.

Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.

iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt;

quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire;

inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.

praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in ira versa laniando dentibus hostem expirasset.