The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haec est pugna Cannensis, cladi nobilitate par,

ceterum uti eis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.

fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem

111
consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.

binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse.

eam sententiam alii totam aspernari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? quia videlicet plena hostium in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere.

aliis non tam sententia displicere quam animus deesse. tum p. Sempronius Tuditanus tribunus militum “capi ergo mavultis” inquit “ab avarissimo et crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?

non tu si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum, qui circa eum cumulati iacent, cives estis.

sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque inconpositi obstrepunt portis, erumpamus.

ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostis. cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vultis.”

haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostis: et cum in latus dextrum,

quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt, atque inde protinus aio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.

haec apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.