The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa; deinde

108
equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim adversis concurrendum erat,

quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant.

in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.

sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque;

tandem Romani, diu ac saepe conisi, obliqua fronte acieque densa inpulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie.

inpulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere, ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam aciem inlati postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt,

qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie.

qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant, irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostis.

hinc Romani defuncti nequiquam proelio uno omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt,

non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.