Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in versis;

ventus — Volturnum regionis incolae vocant — adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.

clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa; deinde

108
equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim adversis concurrendum erat,

quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant.

in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.

sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque;