The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen,

ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum;

dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani.

Afros Romanam magna ex parte crederes aciem: ita armati erant armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis.

Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum tum specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi;

Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant. numerus omnium peditum, qui tum stetere in acie, milium fuit quadraginta, decem equitum.

duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit.

sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in versis;

ventus — Volturnum regionis incolae vocant — adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.