Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Semproniique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus Fabium obiceret,

testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam: se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus;

ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque inprovidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret: videret, ut, quibus lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna vigerent manus.

dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias,

Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit.

quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque in ipsas prope portas evecti sunt.

id vero adeo indignum visum ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuit.

itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat.

transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adiungunt

107
atque ita instruunt aciem: in dextro cornu — id erat gumini propius — Romanos equites locant, deinde pedites;

laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt; iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta.

consules cornua tenuere, Terentius laevum, Aemilius dextrum; Gemino Servilio media pugna tuenda data.

Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen,

ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum;

dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani.

Afros Romanam magna ex parte crederes aciem: ita armati erant armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis.

Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum tum specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi;

Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant. numerus omnium peditum, qui tum stetere in acie, milium fuit quadraginta, decem equitum.

duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit.