The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo, quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis.

Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate sine certamine

106
dabat;

ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.

Iannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostis.

inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Semproniique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus Fabium obiceret,

testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam: se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus;

ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque inprovidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret: videret, ut, quibus lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna vigerent manus.