Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hannibal quamquam parte dimidia hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere.

non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto,

ut vix decem dierum, quod conpertum postea est,

103
frumentum superesset, Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum expectata foret.

ceterum temeritati consulis ac praepropero materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac procursu militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.

ad mille et septingenti caesi non plus centum Romanorum sociorumque occisis. ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die —

nam alternis imperitabant — imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse. Hannibal id damnum haud aegerrime pati;

quin potius credere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse.

et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse.

itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite

castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montis laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit,

ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret.

crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules voluisse.