Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium, quod ex

66
adverso erat, conspexit; ab tergo ac super caput haud detectae insidiae.

Poenus ubi, id quod petierat, lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul invadendi.

qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque inprovisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant.

Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret, se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent.

consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida, inpavidus turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit, ut tempus locusque patitur, et, quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare iubet:

nec enim inde votis aut inploratione deum sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.

ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat, ut sua signa atque ordines et locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae conpeteret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti. et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum.

ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos terrentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque.

alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant, alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen.

deinde, ubi in omnis partis nequiquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebant, apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse,

tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata

67
per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset:

fors conglobabat et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.