Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet, quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.

dubitas ergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat?

quam diu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tanquam pro Carthaginis moenibus sed ne adversus te quidem de me gloriabor: Servilius atque Atilius,

proximi consules, vide quem ad modum eum ludificati sint. haec una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi magis quam hostes facient.

idem enim tui quod hostium milites volent, idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit.

veritatem laborare nimis saepe aiunt, extingui

102
numquam: vanam gloriam qui spreverit, veram habebit sine,

timidum pro cauto, tardum pro considerate, inbellem pro perito belli vocent. malo, te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent. omnia contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet nec ego,

ut nihil agatur, moneo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des. omnia non properanti clara certaque erunt;

festinatio inprovida est et caeca.”