Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab senatu ita responsum regis

99
legatis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse.

aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum;

victoriam omenque accipere sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum optimi maximi. in ea arce urbis Romanae volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.

funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad * navium classem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat, quinque et viginti additae, permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.

dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites.

tun quod numquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites;

nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites,

centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut aptandi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.

id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum.