Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id quidem etiam, quod saepius acciderat magis terrebat; et in via fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.

ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.

per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit.

legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit.

itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse,

tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant, misisse; quae ne accipere abnuant, magno opere se patres conscriptos orare.

iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam.