The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consulibus prorogatum in annum imperium. interreges proditi a patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. in eius interregno comitia habita

96
magno certamine patrum ac plebis.

C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines.

Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidate suo conciliabat:

ab hominibus nobilibus per multos annos bellum quaerentibus Hannibalem in Italiam adductum; ab isdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi.

cum quattuor legionibus universe pugnari posse apparuisset eo,

quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci.

consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes nobilis ictum, nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent;

nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint, coepisse.

cui non apparere id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent?

id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, cum vitiosus dictator per augures fieret. habere igitur interregnum eos;

consulatum unum certe plebis Romanae esse, populum eum liberum habiturum ac daturum ei, qui mature vincere quam diu imperare malit.

cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, . Cornelio L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam

97
familiarum plebeis,