Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.

pari gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse;

nam biennio ante adeo et duces Romanos et auilites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem famam a patribus accepissent;

Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsicae oram et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem escensiones faceret,

Menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit.

inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii iuxta effusi, ac si in insulis cultorum egentibus praedarentur.

itaque in insidias temere inlati cum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves conpulsi sunt.

ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum. classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit,

traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur.

ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabii accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semestri imperio acciperent.

Onlrium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse tradunt; Coelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit.