Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque plebei scitum, quo oneratus sum magis quam honoratus, primus antique abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.

tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas.”

tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex tristi paulo ante ac prope exsecrabili

93
factus.

Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.

pari gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse;

nam biennio ante adeo et duces Romanos et auilites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem famam a patribus accepissent;

Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsicae oram et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem escensiones faceret,

Menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit.