Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et laeva relicto hoste Faesulas petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.

Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam iam Italiam vagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda,

ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: collegam expectandum, ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent,

interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum, iratus

65
se ex consilio proripuit signumque simul itineris pugnaeque cum proposuisset, “immo Arreti ante moenia sedeamus inquit;

Chic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam vastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perveniat, nec ante nos hinc moverimus, quam, sicut olim Camillum a Veis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint.”

haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.

territis omnibus, qui circa erant, velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire.

conversus ad nuntium “num litteras quoque” inquit “ab senatu adfers, quae me rem gerere vetent? abi, nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.”