Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad ; capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos

91
hostium.

primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostis ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat

principio levem armaturam dimittit, deinde conferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit.

et Hannibal laborantibus suis alia atque alia crescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum,

pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit.

peditum acies inter perculsos inpavida sola erat videbaturque, si iusta ac recta pugna esset, haudquaquam inpar futura: tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta;

sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt, ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

tum Fabius primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie “ est,” inquit “non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem.

Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit; nunc signa extra vallum proferte: victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus.”

iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit.

itaque priusquam ad coniectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostis continuit. qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant,

conversi in hostem volventesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. ac iam prope una acies facta erat

92
victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem,