Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et collatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum.

hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis.

Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante duo castella eo die expugnasse.

sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade vanam famam egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

de his rebus persaepe et in senatu et in contione actum est.

cum laeta civitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet et, ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret,

M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat:

non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello ac sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat.

quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum;

duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore provincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum.