Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset,

altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum ambigue in maximam laudem verso.

in permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plures reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret.

ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque

86
pro eis debitum saepe iactata in senatu re,

quoniam non consuluisset patres tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam inpendio privato exsolvit.

Hannibal pro Gereoni moenibus cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat.

inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat simul castris praesidio et circumspectans, necunde impetus in frumentatores fieret.

Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.