Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur.

castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar, ut aditum ea parte intercluderet Romanis. ibi eum in secretum velut ignorantem monet, quo statu sit res:

metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus res; itaque quos metus non teneat, beneficio et gratia devinciendos esse.

miranti Bostari percunctantique, quodnam id subitum tantae rei donum posset esse, “Obsides” inquit “in civitates remitte.

id et privatim parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus est suis, et publice populis gratum erit.

volt ] sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque inpensa consilium adiuvem meum et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam.”

homini . non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus,

quid adferret, expromit, et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis.