Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

haec in Hispania secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset;

quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem,

qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter civis armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat.

accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset,

altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum ambigue in maximam laudem verso.

in permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plures reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret.

ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque

86
pro eis debitum saepe iactata in senatu re,

quoniam non consuluisset patres tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam inpendio privato exsolvit.

Hannibal pro Gereoni moenibus cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat.

inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat simul castris praesidio et circumspectans, necunde impetus in frumentatores fieret.

Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.

ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur, agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret.

nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos.

ipse autem, quod minime quis crederet, cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit,

dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos.

propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt.

quos tenentis locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra.

tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies. simul et per aversa castra e castris Hannibalis equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit.

nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat.

87
artibus Fabii pars exercitus aberat iam fame,