Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem;

sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia,

Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab

83
saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.

adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere, mille hominibus occisis, captis magnaque parte armis exuta.

hic tamen cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit.

castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum.

Celtiberi qui principes regionis suae legatos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt.

tria oppida vi expugnant; inde ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.

hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus cum triginta longis navibus et octo milibus militum magnoque commeatu advecto.

ea classis ingens agmine onerariarum procul visa cum magna laetitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit.

ibi milite exposito profectus Scipio fratri se coniungit, ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum.

occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio.