Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

altero ab Tarracone die ad

81
decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.

itaque ut inprovidos incautosque universe simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. multas et locis altis positas turris Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur.

inde primo conspectis navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio exaudito aut aperientibus classem promunturiis,

cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die expectantis, conscendere naves propere atque arma capere iubet: classem haud procul portu esse. equites dimissi passim imperabant;

mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo.

vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.

et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem.