Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem.

et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti partim armati partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.

Romani,

82
quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem navis omnis,

quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.

neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant.

itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in facta. cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt,

atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt.

inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est.

nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput insulae est,

biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,