Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus — haec nequiquam praemonito magistro equitum est profectus.

principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est.

Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat,

decem adiectis quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus navis prope terram, exercitum in litore ducebat paratus confligere, quacumque copiarum hostis occurrisset.

Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves inposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit.

altero ab Tarracone die ad

81
decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.

itaque ut inprovidos incautosque universe simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. multas et locis altis positas turris Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur.

inde primo conspectis navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio exaudito aut aperientibus classem promunturiis,