Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum vero, insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in fugam. levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientis ad lucem tenuit.

interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.

hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.

luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile — etenim numero aliquantum praestabant — Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset. ea adsuetior montibus

et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem gravem armis

80
statariumque pugnae genere facile elusit.

ita haudquaquam pari certamine digressi, fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt.

Fabius quoque movit castra transgressusque super Allifas loco alto ac munito consedit.

tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter, hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat absistens congrediens.

ex Paelignis Poenus iter Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;

dictator in Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum,

ut plus consilio fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur; ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis: medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere;

haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus — haec nequiquam praemonito magistro equitum est profectus.