Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.

inde Carthalo penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus cum prius, quam ad coniectum teli veniret, avertisset hostis, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientis.

Mancinus,

78
postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium inpar.

itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad perfugerunt.

eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum praesidio saltur, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet maria, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum posset.

coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat. duo inde milia hostes aberant.

postero die Poeni, quod viae inter bina castra erat, agmine conplevere.