Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti inposuit?

modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die, quam hostem vidit, classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit?

stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse: arma capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris; audendo atque agendo res Romana crevit, non his

77
segnibus consiliis, quae timidi cauta vocant.”

haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque dicta ferocia evolvebantur: ac si militaris suffragi res esset, ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.

Fabius pariter in suos minus quam hostis intentus prius ab illis invictum animum praestat. quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit,

ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. haec per exploratores relata Fabio.

cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum,

rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse iugis isdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino.

qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit,

extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset, progressum prius recipere sese iusserat, quam in conspectum hostium veniret.

Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.