Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

equitum levisque armaturae statio conposita instructaque in subitos tumultus et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat;

neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.

sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud, quam quod impar erat imperio, morae ad rem publicam praecipitandam habebat. ferox rapidusque consiliis ac lingua inmodicus primo inter paucos, dein propalam in vulgus pro cunctatore segnem,

pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria ducem Romanum, si forte accensum tot indignitatibus cladibusque sociorum detrahere ad aequum certamen possit.

inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos.

hi nuntiantes si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen, ut Campaniam ex Samnio peteret, moverunt.

monitos etiam atque etiam, ut promissa rebus adfirmarent, iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit.

ipse imperat duci, ut

75
se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum.

sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut acciperet, fecit, aversusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum campum Stellatem descendit.

ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, ducem percunctatur, ubi terrarum esset.

cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia regione esse;

virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. usque ad aquas Sinuessanas populatio ea pervenit.

ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt;

nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.