Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu.

Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;

petitusque saepe principum insidiis ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat.

ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis. per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit.

ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse?

magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre;

nec privatum

62
auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse.

augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem mann tenuerit, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse,

et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem,

et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse,

et Faleriis findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse, et sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita inscriptam “Mavors telum suum concutit,”

et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lanaeque inter imbrem cadentis.

inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse.

his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit.

decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur;