Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus,

pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.

cum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset,

pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde inpeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt. interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est;

quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma, nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire.

apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros. litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.

itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio

9

Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam,

non cum adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros ac testis senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera.

“iuvenem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis. aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis.