Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

erant, qui non temere movendam rem tantam expectandosque ex Hispania legatos censerent.

haec sententia, quae i tutissima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur.

civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a maria. oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis;

ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem

7
suam coluerunt.

Hannibal infesto exercitu ingressus finis pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur.

angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens. adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset.

sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fruit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat.

et turris ingens imuinebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi maiore obsistebant.

ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat;

quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni.

ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur.