The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant.

pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentis Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum;

sed et Baleares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese intulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum inprovida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.

tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos.

eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxume molli cute vulnera accipiunt, fodiebant.

trepidantisque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. ibi extemplo dubiam fecere fugam, eoque novus terror additus Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt.

itaque cum iam in orbem pugnarent decem milia ferme hominum, cum alia evadere nequissent, media Afrorum 4.

52
acie, qua Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere et,

cum neque in castra reditus esset flumine interclusis neque prae imbri satis decernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere.

plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi;

qui passim per agros fuga sparsi erant, alii vestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere, aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt.

imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnis absumpsit.

finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoriae sentirent.

itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum exfuga semermium ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia aut,

quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac vulneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiecto Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.