Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul effuse sequentis equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus.

duodeviginti milia Romana erant, socium nominis Latini viginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens. iis copiis concursum est.

proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura est, quae res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgeretur.

nam cum vix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus coniecta.

ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant.

pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentis Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum;

sed et Baleares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese intulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum inprovida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.

tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos.

eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxume molli cute vulnera accipiunt, fodiebant.

trepidantisque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. ibi extemplo dubiam fecere fugam, eoque novus terror additus Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt.

itaque cum iam in orbem pugnarent decem milia ferme hominum, cum alia evadere nequissent, media Afrorum 4.

52
acie, qua Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere et,