Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam navem gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum,

statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum;

frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritumisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore.

ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.

a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoue

47
praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.

advenienti Hamilcar Gisgonis filius praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt.

postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus.

iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram, depopulatoque agro urbem etiam terrebant.

repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium, missae

multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves inpositum Ariminum mari supero misit, Sexto Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit,

M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit. ipse conpositis Siciliae rebus decem navibus oram Italiae legens Ariminum pervenit. inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen conlegae coniungitur.