Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

parum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam ademisti? adimis etiam Hispanias? et, inde si decessero, in Africam transcendes. transcendes autem? transcendisse dico;

41
duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus.

illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemque certa desperatione abruptis aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere.

si hoc bene fixum omnibus destinatumque animo est, iterum dicam, vicistis: nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.”

his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper inponunt;

Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit;

Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passum a consedit.

ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent:

agrum sese daturum esse in Italia Africa Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum;

qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent.

servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro iis mancipia dominis se redditurum.