The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque,

vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Carthaginienses cum pro patria tum ob iram iustissimam pugnaturos.

inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis. accendit praeterea

et stimulat animos dolor iniuria indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt.

crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum inponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos observat.

“ne transieris ne quid rei tibi sit cum Hiberum est “nusquam te vestigio moveris!”

parum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam ademisti? adimis etiam Hispanias? et, inde si decessero, in Africam transcendes. transcendes autem? transcendisse dico;

41
duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus.

illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemque certa desperatione abruptis aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere.

si hoc bene fixum omnibus destinatumque animo est, iterum dicam, vicistis: nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.”