Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

licuit in Hispaniam provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem

37
consilii participem ac periculi socium haberem et potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli;

tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra.

equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, neque regressus ad navis erat, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.

utrum, cum declinarem certamen, inprovidus incidisse videor, an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum?