Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pro his inpertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset

non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum.

nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari nova possint praesidia. hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus.

unus quisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum:

qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.”

haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam verbis adhortandos milites ratus circumdato ad spectaculum exercitu captivos montanos vinctos in medio statuit armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet.

cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret;

cuiusque sors exciderat, alacer inter gratulantes gaudio cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat.

ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur.