Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem vigorem in vultu vimque in oculis habitum oris lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset.

4
numquam ingenium idem ad res diversissimas,

parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset:

neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere.

plurimum audaciae ad pericula capessenda plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat.

caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora:

id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.

vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat.