The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato: tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit.

inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa inmanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.

ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum

34
sed elephanti etiam deduci possent.

quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt nives.

inferiora valles apricosque quosdam colles habent rivosque prope silvas et iam humano digniora loca.

ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data. triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis.