Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus.

ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita adrectiora sunt, difficilius fuit. omnis enim ferme via praeceps, angusta,

lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec, qui paulum titubassent, haerere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.

Ventum deinde ad multo angustiorem

33
rupem atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset.

natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat.

ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali, quae res moraretur agmen, nuntiatur rupem inviam esse.

digressus deinde ipse ad locum visendum. dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu circumduceret agmen.

ea vero via inexsuperabilis fuit. nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant;

ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur.