The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumventus.

magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam vim experiri Poenorum;

itaque oboedienter imperata facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet.

Hannibal nec temere credendum nec aspernandos ratus, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus, quos dabant, acceptis et commeatu, quem in viam ipsi detulerant, usus, nequaquam ut inter pacatos composito agmine duces eorum sequitur.

primum agmen elephanti et equites erant;

ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitusque ad omnia incedebat. ubi in angustiorem viam et parte altera subiectam iugo insuper inminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt.

maxima ab tergo vis hominum urgebat. in eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit.

tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est. nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliqui erat,

occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere, noxque una Hannibali sine equitibus atque inpedimentis acta est.