Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse!

Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur?

cepisse quondam Gallos ea, quae adiri posse Poenus desperet. proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

his adhortationibus incitatos corpora

28
curare atque ad iter se parare iubet.

postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpis via esset, sed, quantum a maria recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo,

priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere.

quartis castris ad Insulam pervenit. ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt in unum;

mediis campis Insulae nomen inditum. incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum discors erat: regni certamine ambigebant fratres;

maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a fratre minore et coetu iuniorum, qui iure minus, vi plus poterat, pellebatur.

huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delegata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit.

ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant.

sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit, sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Tricorios, usquam impedita via, priusquam ad Druentiam flumen pervenit.