Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pervias faucis esse exercitibus. eos ipsos, quos cernant, legatos non pinnis sublime elatos Alpis transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores has ipsas Alpis ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse.

militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse!

Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur?

cepisse quondam Gallos ea, quae adiri posse Poenus desperet. proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

his adhortationibus incitatos corpora

28
curare atque ad iter se parare iubet.

postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpis via esset, sed, quantum a maria recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo,

priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere.