The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris

25
tela,

quamquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum militumque, et qui nitebantur perrumpere fluminis et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur;

et iam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor castris ab Hannone captis. mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo inprovisa premente acie.

Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus castra locat.

elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo, certe variat memoria actae rei. quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.

ceterum magis constat ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est.

ratem unam ducentos longam pedes quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur;

altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti ubi in minorem adplicatam transgressi sunt,

extemplo resolutis, quibus leviter adnexa erat, vinculis ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur.

ita primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor,

26
cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur;

ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis aliquantum edebant, quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset.

excidere etiam saevientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in evasere.