Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

silvae tunc circa viam erant plerisque incultis. ibi inexplorato profectus in insidias praecipitatur multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit.

ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat.

iter deinde de integro coeptum, nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis;

ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium

23
septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.

finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu invio atque impedito evasere. inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere.

ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.

qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt,

C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamine — abscesserant enim metu hostes — Tannetum pervenit.

et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat, scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Salluvium montis pervenit Massiliam et ad proxumum ostium Rhodani —

pluribus enim divisus amnis in mare decurrit — castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montis.

quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione marituma militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.

Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant.