Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Mutinae cum obsiderentur, et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris,

simulari coeptum de pace agi, evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium sed violata etiam, quae data in id tempus erat, fide conprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros.

cum haec de legatis nuntiata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit.

silvae tunc circa viam erant plerisque incultis. ibi inexplorato profectus in insidias praecipitatur multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit.

ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat.